Regina caeli laetare,
alleluia.
Quia quem meruisti portare,
alleluia.
Resurrexit, sicut dixit,
alleluia.
Ora pro nobis Deum,
alleluia.
Gaude et laetare, Virgo Maria,
alleluia.
Quia surrexit Dominus vere,
alleluia.
*********************
Oremus
Dues, qui per resurrectionem Filii tui Domini
nostri lesu Christi mundum laetificare
dignatus es, praesta, quaǽsumus, ut per eius
Genetricem Virginem Mariam perpetuae
capiamus gaudia vitae. Per Christum Dominum nostrum.
